Liber Job*

Caput 9: Versus 15

Qui etiam si habuero, etc., deprecabor.Prece post justitiam Dei indiget, ut quae minus ex se, ex pietate judicis valeat. Etsi plena in perfectioribus sit justitia, haberi de illa,Quidpiam,dicitur, quia mens hominis quae comprehendit vix peragit, et parum est quod comprehendit. Oratio vero, quia multis cogitationibus quatitur, etsi auditur, repelli timet.
(* Traductions européennes)